- NONA
- I.NONAInsul. parva Daniae, in mari Baltico Selandiae fere adiacens, ad Austrum cum oppid. Stege, vix 4. mill. pass. ab Ortu in Occasum extensa; vulgo Moen.II.NONAae, Meridies, tempus prandii, saepe in antiquis Maneriorum membranis: Unde Meridies Anglis None, et Nonetide, quod Saxonice tamen expresse sonat horam nonam, i. e. pomeridianam tertiam; non Meridiem: ratione a Romanorum Cena ductâ, quae horâ diei nonâ fuit, ante quam sollemniter non comedebant. Quod enim Prandium vocatur, Ievius parciusque sumebatur circa Meridiem; unde et nomen. Nam ἔνδιον apud Plut. in Sympos. tempus Meridianum significat: et quod postea Fentaculum nuncupatum est, olim Prandium fult appellatum. Sed et Clericis ante horam tertiam, non licuisse convivia inire, apparet ex S. Martini Bracarensis Collect. Orient. Canonum c. 65. Hardecnutus quatuor Prandia Curialibus suis in die apponebat: Reges vero Anglo-Normanni, aevô H. Huntingtoni, semel tantum in die suis escam anteponebant, Huntingtonus in Hardecnuto p. 365. l. 6. apud Henr. Spelmann. Eadem ieiunio finem imponebat. Prudentius Cathem. Hymn. 8. v. 9. 13.Nona submissum notat hora Solem,Nos brevis voti dape vindicata,Solvimus festum fruimurque mensis,Idem Steph. Hymn. 10. v. 54.Ieiunamus, ait, recuso potum,Nondum nona diem resignat hora.In Ecclesia Romana praeter Officium Ecclesiasticum diurnum, quod horâ diei nonâ peragi et decantari mos, teste Durando l. 5. c. 8. significat vox quoque partem fructuum nonam, quam ex agrorum cultu persolutam esse, docemur ex Capitulis Caroli M. l. 5. c. 147. De his, qui agros dominicos propterea neglexerunt excolere, ut Nonas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus, ut de iribus annis ipsam Nonam cum sua lege persolvant. Ubi Nona, est nona, ut loquimur, gerba, quae praestatur ab co, qui agrum dominicatum et in beneficium datum colit: unde fluxit apud Gallos eiusmodi gerbarum praestatio. Ex quibus intelligendus Harigerus in Vita S. Landolini num. 13. Delegavit ad ipsam quietis eorum Basilicam nonam fructuum suorum portionem, quia decimam alterius constaret esse Ecclesiae. Decima nempe fructus agri est Ecclesiae, cuius est distictus: nona vero Ecclesiae alteri delegatur, intuitu pietatis ac si iure precariô eius olim fuisset. Interdum vere una simul ex praediis Nonae et decimae persolvebantur, Ecclesiis scil. quarum ea fuerant quaeque ab iis in beneficium vel precario data fuerant, ac Nonae quidem iure colonariô, Decimae vero iure Ecclesiasticô, qua de re vide prolixe agentem Car. du Fresne Glossar. A nona dictum Nonagium, pars nona mobilium defuncti, quam ad se spectare contendebant Parochi, sub specie de ea disponendi ad pios usus. Exstatque Bulla Clementis VI. data Avenione annô 4. Pontific. quâ Mortuarium seu tertiam partem bonorum mobilium, quae et Tertiagium dicebatur ac Episcopis et Clero pensitabatur ex bonis defunctorum parochianorum fuorum, ad nonam tantumcorundem mobilium partem reducit, quam Nonagium ibidem vocat, apud eundem. Vide et hic infra.III.NONAcivitas Dalmatiae maritima: an Ninia antiqua seu Aenona? Vide Aenona.IV.NONAuna ex Parcis, Gellius l. 3. c. 16. Latini Nonam, Decimam, et Mortam, Parcas dixêre.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.